- BANLEUCA seu BANNILEUCA
- BANLEUCA, seu BANNILEUCAGall. Banlieve, vox in Consuetudinibus Municipalib. Galliae frequens, modus est agri, cuius finibus loci, se Oppidi, seu Monasterii alicuius immunitas vel iurisdictio terminatur; siec dictus, quod utplurimum intra leucae spatrium plus minus quaquaversum porrigatur. Bannum enim, iurisdictio Recentioribus est, seu districtus, intra quem ius ponendi bannum protenditur, ut infra videbimus. Latini istiusmodi modum agri, intra quem Coloniae vel Municipii iurisdictio coercitioque esset, Territorium vocavêre. Nulla enim fere Colonia olim in Italia fuit, aut Municipium, nulla item Praefectura, quae non certum agri modum adseriptum adsignatumque haberet, cuius intra fines, eius, ad quem pertineret Magistratui, ius dicendi, coercendique libera potestas esset. Graecis ενορία, quod Galli Finage appellant. Sic fines pro regionibus apud Veteres regiones etiam pro territoriis. Siculus Flaccus de Condition. agror. Compluribus locis certos dederunt fines, intra quos iurisdictionem habere deberent. Mox, Fines lege dati etc. Πάγον τῆς πόλεως, vocat Eusebius in Epist. Sabim: unde Praepositi pagorum, in Cod. Theodos. de erog. mil. ann. seu Magistri Pagorum, uti Saeculus vocat; singuli enim quique pagi eius Urbis, intra cuius territorium erant positi, iurisdictioni subiacebant, etc. Quibusdam tamen Coloniis ac Municipiis nullam fuisse extra muros urbis iurisdictionem, docet nos Hyginus de Limit. agr. Sunt nihilominus quaedam municipia, quibus extra murum nulla sit iurisdictio. Quod igitur Urbibus hodie Banleuca, olim Territorium seu Fines seu ὁι ἀμφὶ πόλιν ἀγροὶ, id Urbi Romae Urbicariae Regiones fuêre vel Suburbicariae, seu etiam singularitatis numerô, Urbicaria Regio, Graece ἀμφὶ την` πόλιν χῶραι seu ἡ περὶ πόλιν χώρα, aut etiam voce unicâ, ἡ περίχωρος: intra quam scil. Urbico Magistratui, h. e. Urbis Praefecto, ius dicendi coercendique potestas esset. Non enim intra muros rubica iurisdictio fuit cohibita; sed nec libera et indefinita iuris passim exercendi licentia totam Italiam pervagata est, verum certa habuit regionum spatia, vice terrirorii, quatenus procurreret et extenderetur, ad centesimum ab urbe lapidem, ut inter Auctores convenit. Romana regio hic agri modus dicitur, in autiquo lapid.POLLIO. IULIO, CLEMENTIANOSUBVENTORI CIVIUMNECESSItATIS. AURARIAEDEFENSORI. LIBER TATISREDONATORI. VIAE. POPULIOMNIUM. MUNERUM. RECREATORI.UNIVERSA REGIO ROMANASTATUAM. COLLOCAVIT, etc.Vide Salmas. ad Trebellium Pollionem in XXX. Tyrannis, c. 24. ut et infra passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.